II

le « LIBER GEOMANTIE NOVE » D'APRES LE MANUSCRIT DE LA LAURENTIENNE.

 

 

 

"Liber Geomantie Nove", manuscrit de la Laurentienne, Florence, f° XXV.

 


Conventions de notation de Geomance Editions :


 

 

 

Incipit liber geomantie noue magistri Ugonis Satiliensis editus ab Alatrabuluci translatione(1).

Estimauerunt Indi quod quando lineantur linee absque numero, et prohiciuntur pares, et eriguntur ex eo quod remanet figure 4or, deinde generantur et concluduntur ad inueniendam intentionem, significant illud quod erit anime; et facit ea necessitas orbis ad illud quod rectum est et interpretatur de eo quod in anima est.

Nota quod figure disponuntur secundum dispositionem orbis signorum ad illud quod est rectum, quia circulus erit secundum intentionem querentis et cognitionem cordis eius ad illud quod est rectum et interpretatur de eo quod est in anima; et sunt currentes cursu uisionis : id est quia, sicut homo aliter in nocte aliquando sompniat quam in die disponat uel cogitet, ita aliter significant figure quam interrogans ali-quando boni in animo uel mali ferat.

Et earum quidem percussio fit in arena munda, siue terra, et puluere, et farina, et cum incausto, et lapidibus, et digitis, ita quod utraque manu(2) clausa erigat digitos quotquot, et cum omni cum quo possibile est ut erigantur figure. Sed nota quod arena et incaustum et lapides frigide nature sunt, et Saturnus frigide complexionis est et ideo melius concordat cum eis, et


1. P. Meyer, Romania, t. XXVI, p. 248.

2. Legendum manus ?




404 MEMOIRES SCIENTIFIQUES DE PAUL TANNERY.


ideo plus preualet questio in nocte quam in die, quia nox est frigida; cum arena et incausto et lapidibus, quia est in illis bonitas propter proportionem Saturni, id est, propter frigiditatem et siccitatem in eis. Et propter illud fiunt in nocte ueraciores quam in die.

Et scias quod quanto est occupatio anime, ineo de quo queritur, plus, et eius autumatio, id est moderatio, est uehementior, tunc questio est magis exposita et manifestior, et e contrario.

Et scias quod non formantur figure secundum quod intendit querens, nec secundum questionem eius; et non formantur in eis nisi cum eo cuius portendit potentia esse, siue querat de eo querens, aut non querat; sic formantur sicut formantur in uisione, et propter illud errat in illis qui credit quod intentio egrediatur in eis secundum omnem habitudinem in eis uolun-tarie, cum res non est ita, et non formatur intentio in eis nisi quando est in eis quod est possibile esse et cuius casus est necessarius. Nam intentio illa est que formatur in eis, et quando homo intendit rem cuius esse non pertransit potencia, non formatur in eis nisi quando erit sicut premisimus.

De fortuna et infortunio figurarum.


(f° I r° col. 2) Et scias quod ex figuris quedam sunt que sunt fortunate in pluribus dispositionibus; et ex eis sunt fortis significationis et debilis significationis, et ex eis permixte, id est temperate, confortantes ad fortunam uel infortunium.

tutela foris/exiens (FORTUNA MINOR) tutela intrans (FORTUNA MAJOR) limes intrans (CAPUT DRACONIS) barbatus ridens (LETICIA) Figure autem fortunate sunt tutela

foris et tutela intrans, et limes intrans et barbatus ridens; et est fortuna in eo, nisi in significatione paucitatis pluuiarum;




LE RABOLION. 405


scilicet quando ceciderit in questione pro pluuia in domo 2a, significat pluuiam.

Nota quod barbatus est fortunatior, nisi in significatione pluuie, in prima domo, quia tunc significat siccitatem, et est fortunatior eis et significantior eis super securitatem ab omni malo, et super comprehentionem lucrorum.

tutela foris/exiens (FORTUNA MINOR) Et tutela exiens est fortunatior eis et significantior

super apparitionem super inimicos, id est ad eundum contra inimicos est bona, et in causis et similibus eis.

tutela intrans (FORTUNA MAJOR) Et tutela intrans currit cursu limitis intrantis uel infor-

tunatur, id est aliquid infortunii est in ea, aut est infra ipsam parumper scilicet infortunium; et hoc cum ceciderit limes intrans, in questione duelli uel causarum, in 7a domo uel prima.

comprehensum intus (ACQUISITIO) Et comprehensum intus est fortunata, et fortis signi-

ficationis in omni eo cuius est acceptio et comprehentio de quo speratur.

mundus facie (PUELLA) Et mundus facie est fortunata, et significat securitatem

et res uenereas, et est infortunata, id est in omine(1) forti, infra figuras predictas.

albus (ALBUS) Albus uero est permixtus et fortuna in eo plus est

quam infortunium.

coadunatio, conjunctio (CONJUNCTIO) Et coadunatio uel coniunctio est permixta, confortans

testimonia figurarum, per hoc quod est ex diuisione Mercurii. Et hinc elici potest quod figure fortunantur uel infortunantur 5 modis, scilicet proprietate, loco, aspectu, associatione, paternitate.


1. oie Ms. Locus incertus.



406 MEMOIRES SCIENTIFIQUES DE PAUL TANNERY.


Proprietate erit causa, scilicet in una, in barbato, ut si occurrat in questione pluuiarum, infortunabitur tunc ipse barbatus proprietate. Loco, si occurrat in domo 7a non aspiciente primam domum. Aspectu, cum aspexerit ipsam figura infortunata. Associatione quando associatur figure infortunate, ueluti si infortunata fuerit in prima domo, et ipse in 4a. Paternitate, si nascatur ex duabus figuris infortunatis.

Figararum uero infortunate significationis et abhominabilium prima in illo et fortior earum est limes exiens[N.B. : fig. "cauda draconis" ; limes exiens (CAUDA DRACONIS)] et parum uel raro significat aliquid boni. Et sequitur eam in illo comprehendens foris, (f° 1 v° col. 1)et non est in ipso bonum nisi in eo quod speratur a longe(1).

diminitus (TRISTICIA) Diminutus autem est infortunatus, signans difficultatem

in rebus et inuolutionem, et inferiores(2) hominum, et hominem cui non est lex. Verumptamen ipse in populatione(3) terre significat adiunctum, id est adeptionem eius quod speratur et comprehensionem eius, sed post difficultatem uehementem et desperationem.

rubeus (RUBEUS) Rubeus uero est permixtus et est ad infortunium propin-

quior, et est in pluribus dispositionibus significans angustiam et tristiciam et timorem, et quando coniungitur flguris horribilibus uel excommunicatis, significat percussionem et flagellationem et interfectiones et sanguines malos, nisi cum coniungatur cum figuris fortunatis que uicinantur ei et nascuntur ex ea, uel ipse ex eis; fortasse enim tunc significabit aurum, aut


1. Supra lineam additur : in alio quod speratur elongari; item in margine : vel cum sui exitu scilicet incurrenti.

2. Supra lineam : id est viles.

3. Supra lineam : id est cultura.




LE RABOLION. 407


sanguinem flebotomie, aut pannos coloratos, aut coloratam rem, id est rubeam.

carcer (CARCER) Carcer uero est infortunatus, in pluribus dispositio-

nibus, et significat tristiciam et timorem et carcerem et sepulturam; et fortasse significat in quibusdam horis, quando coniungitur cum figuris fortunatis, uel nascitur ex eis, aut nascuntur ex ea, ligaturam census, aut uas comprehendens aliquid cum quo fit iuuamentum.

inberbis (PUER) Inberbis uero quia est flauus, est permixtus et est ad

infortunium propinquior, nisi ei qui desiderat adulterium; est enim ei in illo significatio fortis, et precipue quando coniungitur cum limite exeunte, aut diminuto, uel cum mundo facie.

aggregatio (POPULUS) via (VIA) Et aggregatio et uia sunt bone in itineribus, et

in expectationibus nuncii; et non sunt bone in acquisitione(1) necessitatum.

Iste autem sunt figure omnes cum aggregatione sua. Cum ergo percusseris lineam(2), sustenta te in significatione super figuram que iteratur, et quanto plus iteratur figura, tanto est fortioris significationis, et precipue si est ex fortibus figuris predictis aut formatur in locis fortibus.

Loca autem fortia sunt cardines, scilicet primus, 4us, 7us, 10us. Et scias quod figura que formatur in(3) 11mo loco est significatio fortis, quoniam IIus locus est domus fortune uel spei.

Et scias quod omnium figurarum fortioris significationis est figura que formatur in fine sortis, que est 15a, et quando testimonium omnium figurarum est conueniens cum testimonio 15mo,

[I. Deletum ptatu.]

2. In margine : Cum facis figuras lineando et ita intelligatur ubique.

[3. Deletum ^°. (octo)]





408 MEMOIRES SCIENTIFIQUES DE PAUL TANNERY.


tunc absolute dic quod illa res erit quam significat linea. Et, si testificantur figure esse rei, aut comprehensionem lucri, et testificatur ei 15a prohibitionem eius et fugam ipsius, effugiet post comprehensionem sui, quia comprehendetur res, sed postea effugiet.(f° 1 v° col. 2) Et si testificantur figure prohibitionem rei et testificetur eis 15a ipsius comprehentionem, comprehendetur res post ipsius desperationem.

Et quando non iteratur figurarum aliqua in linea, tunc sustenta te super IIam, que est spei, et 15am, et quando testificatur sors de re aliqua, que erit, quecunque sit significatio ipsa, et uolueris scire quid sit illud, que scilicet sit causa efficiens quod eueniet, uel sicuti est census uel uia uel aliud huius erit causa in illo, tunc permisce figuram primam cum 15a et extrahe ex eis figuram. Quod si uideris illam figuram iam formatam in linea, tunc scias quod causa erit in eo quod significat illa figura iam formata in linea, aut illa domus ubi formatur figura.

Et si non uideris eam in linea, tunc scias quod causa erit unde non putatur et ex eo cui non est significatio fortis in linea. Considera ergo punctum unde non putatur, quod est in capite 15e figure aut in inferiori eius et ab ambabus et illud est ut sequaris ipsum unde nascitur, donec stes super figuram primam ex qua nascitur; illa enim figura est significatio fortis super questionem, hoc est in questionibus, uniuersalibus uel generalibus, si queratur in uniuersali de dispositione temporis unius uel de esse alicuius hominis uel loci.

Cum ergo interrogaris questione uniuersali siue questione speciali uel particulari, tunc considera eam ex domo sua que significat super eam, ut de accommodatione pecunie uel de societate aut de emptione animalis, et tunc considera eam in domo sua quid(1) significat(2) super eam, et considera que formatur


[I. que mg. — 2. bis.]




LE RABOLION. 409


in illa domo ex figura, et iudica super illud, et non obliuiscaris testimonium 15e; ipsa enim est indicans super sortem.

Et necesse est tibi cognoscere illud quod significat domus, ut inquiras omnem questionem in domo sua, et permisce significationem domus cum significatione figure, et illud est.

Quia domus prima significat esse querentis, et quando formatur in ea figura fortis, significat bonitatem sui esse, et e contrario.

Domus 2a est domus census et seruiencium. Cum ergo formatur in ea figura bona, significat bonitatem census et seruiencium; et quando formatur in ea figura infortunata, significat contrarium illius, et similiter in reliquis domibus.

Domus 3a est domus patrum et propinquorum et cognatorum et motus parui.

Quarta domus est fratrum et rerum immobilium et terrarum, id est hereditatum et omnis thesaurizati, et est significatrix super successiones, id est fines rerum.

5a domus est filiorum et lucrorum et redituum et innutritorum et epistole uenientis et ciborum et potuum.



- - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - - -

Les papiers de Paul Tannery contenaient encore, sur la géomancie et l'astrologie, des recherches de toutes sortes, des notes, des textes d'après des manuscrits latins de Munich.

Ces sujets l'avaient évidemment intéressé, et il comptait donner à ses études un vaste développement. — On trouvera dans la Llste des Travaux mention des quelques communications les concernant, qu'il a faites aux Académies. II y est revenu plusieurs fois dans sa Correspondance scientifique.





NOTES de Geomance Editions :